3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.
8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.