20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.
21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus :
22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.