2 Ad Corinthios 6 VULG

1  Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.

2  Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.

3  Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :

4  sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,

5  in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,

6  in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,

7  in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,

8  per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :

9  quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :

10  quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

11  Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.

12  Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :

13  eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

14  Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?

15  quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?

16  qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

17  Propter quod exite de medio eorum,et separamini, dicit Dominus,et immundum ne tetigeritis :

18  et ego recipiam vos :et ero vobis in patrem,et vos eritis mihi in filios et filias,dicit Dominus omnipotens.

Chapters

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13