1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
2 Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ?
3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.