5 Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus :
7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
10 Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
11 ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.