15 quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum,et separamini, dicit Dominus,et immundum ne tetigeritis :
18 et ego recipiam vos :et ero vobis in patrem,et vos eritis mihi in filios et filias,dicit Dominus omnipotens.