5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.
9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
10 Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :