Ad Hebræos 8 VULG

1  Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,

2  sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.

3  Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.

4  Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,

5  qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

6  Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

7  Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.

8  Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,

9  non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.

10  Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :

11  et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :

12  quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.

13  Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

Chapters

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13