17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
18 Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei :
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),