21 et sacerdotem magnum super domum Dei :
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.