34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
36 Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
38 Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.