8 Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
9 tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.