13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.
17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.
18 Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.