18 Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
24 Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.