1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :
2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.