2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :
6 Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,