7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
9 ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea
10 quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
11 sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.