12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
13 In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15 Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
17 Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :