19 nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) :
22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :
24 hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.