4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.
9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :
10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.