6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.
9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :
10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?
12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.