4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :
7 aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.
8 Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
10 Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.