Ad Romanos 12 VULG

1  Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

2  Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

3  Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.

4  Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :

5  ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

6  Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,

7  sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,

8  qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.

9  Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :

10  caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :

11  sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :

12  spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :

13  necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.

14  Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.

15  Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :

16  idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :

17  nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.

18  Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :

19  non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.

20  Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

21  Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Chapters

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16