17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.
19 Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.
20 Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.
21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.
22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.