2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
5 Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum :
6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :