6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :
9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.
10 Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus.
11 Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi.
12 Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.