1 Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.
4 Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis :et vincas cum judicaris.