9 Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt :non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulchrum patens est guttur eorum,linguis suis dolose agebant :venenum aspidum sub labiis eorum :
14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :