10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.
14 Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.
15 Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.
16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?