4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.