10 Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
13 sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
14 Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
15 Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.
16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.