13 sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
14 Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
15 Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.
16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
17 Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
19 Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?