6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ :
7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :
8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
9 Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius.
10 Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,