Ad Titum

Chapters 3

Vulgata Latina

1  Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse : 2  neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3  Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4  Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5  non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6  quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum : 7  ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. 8  Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. 9  Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ. 10  Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita : 11  sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. 12  Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare. 13  Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. 14  Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi. 15  Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

Chapters