3 Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
4 Dixit enim : Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos :
5 recordabitur enim omnium malorum, quæ fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus.
6 Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus : et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.
7 Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant.
8 Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.
9 Et traditi sunt Jonathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis :