3 Regum 13 VULG

1  Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.

2  Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum :

3  et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus :

4  horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.

5  Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.

6  Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.

7  Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos :

8  et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui :

9  pugna prælium nostrum : et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.

10  Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro.

11  Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse.

12  Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.

13  Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.

14  Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos,

15  dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum.

16  Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.

17  Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem :

18  Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.

19  Et misit pueros, et centum talenta : et mentitus est, et non dimisit Jonathan.

20  Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam : et gyraverunt per viam quæ ducit Ador : et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.

21  Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias.

22  Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte : erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.

23  Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic.

24  Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam.

25  Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.

26  Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos.

27  Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante.

28  Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus :

29  et his circumposuit columnas magnas : et super columnas arma, ad memoriam æternam : et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare :

30  hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.

31  Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum :

32  et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra.

33  Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris : et posuit alimenta in munitionibus.

34  Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni : quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.

35  Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem :

36  Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem.

37  Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus.

38  Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas ædificastis, vobis sint :

39  remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.

40  Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.

41  Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël.

42  Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum.

43  In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.

44  Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.

45  Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,

46  et dixerunt : Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.

47  Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum :

48  et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent : et munivit eam, et fecit sibi habitationem.

49  Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere : et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,

50  et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent : et dedit illis : et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus :

51  et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël.

52  Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia.

53  Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.

54  Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prælii vir esset : et posuit eum ducem virtutum universarum : et habitavit in Gazaris.

Chapters

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16