75 et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat : et oppugnavit eam.
76 Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen.
77 Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum.
78 Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt prælium.
79 Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.
80 Et cognovit Jonathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam.
81 Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas : et laboraverunt equi eorum.