8 Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.
9 Et traditi sunt Jonathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis :
10 et habitavit Jonathas in Jerusalem, et cœpit ædificare et innovare civitatem.
11 Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem : et ita fecerunt.
12 Et fugerunt alienigenæ, qui erant in munitionibus quas Bacchides ædificaverat :
13 et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam :
14 tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei : erat enim hæc eis ad refugium.