20 In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem : et fecerunt contra eam machinas multas.
21 Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.
22 Et ut audivit, iratus est : et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
23 Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere : et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.
24 Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam : et invenit gratiam in conspectu ejus,
25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.
26 Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant : et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,