31 Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis :
32 Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.
33 Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
34 Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terræ et pomorum.
35 Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis : et areas salinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur,
36 omnia ipsis concedimus : et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus.
37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.