68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus : ipse autem occurrit ex adverso.
69 Insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt prælium.
70 Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus.
71 Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.
72 Et reversus est Jonathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.
73 Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc :
74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum : et reversus est Jonathas in Jerusalem.