28 Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello : et timuerunt, et formidaverunt in corde suo : et accenderunt focos in castris suis.
29 Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane : videbant autem luminaria ardentia,
30 et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos : transierant enim flumen Eleutherum.
31 Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi : et percussit eos, et accepit spolia eorum.
32 Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam.
33 Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia : et declinavit in Joppen, et occupavit eam
34 (audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam.