3 et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt : Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum.
4 Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace.
5 Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis :
6 Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem.
7 Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est.
8 Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.
9 Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,