41 Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan.
42 Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus : timuit,
43 et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.
44 Et dixit Jonathæ : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ?
45 et nunc remitte eos in domos suas : elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii : et conversus abibo : propterea enim veni.
46 Et credidit ei, et fecit sicut dixit : et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda.
47 Retinuit autem secum tria millia virorum : ex quibus remisit in Galilæam duo millia : mille autem venerunt cum eo.