51 Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt :
52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde : et luxit Israël luctu magno.
53 Et quæsierunt omnes gentes quæ erant in circuitu eorum conterere eos : dixerunt enim :
54 Non habent principem et adjuvantem : nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.