35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem :
36 Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem.
37 Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus.
38 Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas ædificastis, vobis sint :
39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.
40 Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
41 Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël.