38 Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas ædificastis, vobis sint :
39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.
40 Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
41 Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël.
42 Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum.
43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
44 Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.