12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus :
13 et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum :
14 et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt : et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.
15 Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc :
16 Lucius consul Romanorum, Ptolemæo regi salutem.
17 Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum.
18 Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille.