29 fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.
30 Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ :
31 sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos.
32 Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis.
33 Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
34 Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum.
35 Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.