6 et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua :
7 Jerusalem autem sanctam esse, et liberam : et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi.
8 Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi.
9 Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra.
10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam :
12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus :